- CINCINNI
- CINCINNIcrines intorti sunt, quorum non exigua apud Romanos cura, teneriori inprimis sexui, fuit. Cum enim habitus feminae, ut ait Tertullian. de Hab. mul. duplicem speciem cir cumferret, cultum et ornatum: ille in vestibus, iste in capilli et cutis cura consistebat. Et quidem capillorum cura, quae iis fuit praecipua, non in structura solum erat, de qua supra, ubi de Capillis, sed et in colore et cincinnis: a quorum studio Cinerarii ministriappelati sunt. Varro, de L. L. l. 4. Calamistri, quod his calefactis in cinere capillus ornatur: qui ea ministrabat, a cinere Cinerarius est appellatus. Meminit et Seneca, de Const. Sapient. c. 14. Quidam se a Cinerario impulsos moleste ferunt, et contumeliam vocant, Ostiarii difficultatem. Nommenclatoris superbiam, Cubicularii supercilium. Acron eleganter in l. 1. Sat. 2. Ciniflones et Cinerarii eâdem significatione apud Veteres habebantur, ab officio Calamistrorum, i. e. vervum in cinere calefaciendorum, quibus matronae capillos crispabant. Cuius rei et Virg. facit mentionem, l. 12. Aen. v. 100.Vibratos calidô ferrô ----Porro Servius ad h. l. cum ait: Crispatos calamistrô, nam calamistrum est ecus maior, quae calefacta et adbibita intorquet capllos. Idem, in eundem libr. Etiam ille pulvis, quô utuntur puellae, einis vocatur: unde etiam Ciniflones. Horat. l. 1. Serm. Sat. 2. v. 98.Custodes, Lectica, Ciniflones, Parasitae.Calamistros autem σιδηρᾶ ὄργανα, ferrea instrumenta, videtur appellare Lucianus Amor. quibus modice calefactis Cincinni excitabantur. Ovid l. 1. Amor. El. 14. v. 25.Quam se praebuer at ferro patienter et igni,Ut fieret tortô nexilis orbe sinus, etc.Et sane calamistrum, aciem ferream interpretatur non semel Isidor. Origin. l. 10. et 20. praeter quam usui erant et minores acus, quibus sustinebantur et figebantur capilli: unde crinalis acus memorata Prudentio, Psychom. Appuleio, Metam. l. 8. et Ovidio, de Arte passim. Eiusdem ministerii instrumenta erant, Discerniculum, Pecten, Speculum. Vide Laur, Pignorium, Comm. de Servis. Transiit etiam hic luxus ad fortiorem sexum, unde in capillorum concinnatores invehitur Columella, Praefat. l. 1. Structores capillaturae, vocat Tertallian. agitque de iisdem Manilius, et Iuvenalis. Necignotus est Othonis galericulus, apud Sueton. c. 12. Imo et Clemens Romanus, l. 1. c. 4. non licere scribit Christiano, nutrire capillum et in unum complicare vel. discerniculô discriminare, neque vero intortum calamistris crispare, vel flavum facere. Inprimis id Servius, ad l. 10. Aen. v. 832.----- comptos de more capillos,confirmat argumentô personarum Tragicarum, quae similes erant in utroque sexu, quantum ad ornatum pertinet capitis. Pignor, ubi supra. Vide quoque infra Crinis: Crocus, uti de Cincinnos offerendi Deo ritu, supra ubi de Capillos radendi ratione; tondeudi vero, infra ubi de Lugendi ritibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.